Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 8 Cic. Luc. 10 () >>Cic. Luc. 12

9nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sed ut potuerint, [Note] <aut> omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.

Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur

-- --

pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

ch. 4

10Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.'

'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo [Note] integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.'

Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam [quam [Note]] valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, [Note] in quibus non si non [Note] fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta [Note] est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'

Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 8 Cic. Luc. 10 () >>Cic. Luc. 12

Powered by PhiloLogic